Canons of Nicaea as found in Isidorus - Patrologia Latina vol 084, Col 0093


Subscription Version of Text
No translation,
or additional information in this case

Info about Subscription Site

$5 for trial, $30 a year for individuals ($15 students).

(Click on Latin words to link to the Perseus Morphology. Click here for a version of this page which is linked to the Perseus website morphology and lexicon.)

 

CONCILIUM NICAENUM QUOD HABITUM EST TEMPORIBUS CONSTANTINI IMPERATORIS, AB EPISCOPIS TRECENTIS DECEM ET OCTO, IN CIVITATE NICAEA METROPOLI BITHYNIAE, PAULINO ET JULIANO CONSULIBUS XIII KALENDAS JULIAS AERA CCCLXII.


Cum convenisset hoc sanctum et magnum concilium apud Nicaeam civitatem provinciae Bithyniae, statuta sunt ab eis haec quae infra scripta sunt, ex Graeco in Latinum versa sermonem.

I. De eunuchis qui seipsos abscidunt.
Si quis in aegritudine vel a medicis sectus est vel a barbaris castratus est, placuit ut iste talis permaneat in clero: si quis autem sanus seipsum abscidit, etiam si est in clero, cessare debet, et ex hoc nullum talem oportet ordinari: sicut autem de his qui vel affectaverunt vel ausi sunt seipsos abscidere, haec quae diximus statuta sunt, ita si qui vel a barbaris vel a dominis suis facti sunt, et probabilis vitae sunt, tales hos suscipit ecclesiastica regula ad clerum.

II. De his qui post baptisma statim ad clerum applicantur.
Quoniam multa sive per necessitatem sive ex quacunque causa contra regulam gesta sunt, ita ut homines ex vita gentili nuper adhuc catechizati vel instituti statim ad spiritalem baptismum venissent, et continuo cum baptizati sunt etiam ad episcopatum vel ad presbyterium provecti sunt, recte igitur visum est de caetero nihil tale fieri; nam et tempore opus est ut sit catechumenus, et post baptismum multa probatione indiget. Evidens namque est apostolicum praeceptum dicens: Non neophytum, ne forte elatus in judicium incidat et laqueum diaboli. Si vero praecedente tempore mortale aliquid admiserit, et convictus duobus vel tribus testibus fuerit, cessabit a clero qui hujusmodi est; si quis vero praeter haec facit, tanquam contraria statutis sancti concilii gerens, etiam ipse periclitabitur de statu sui cleri.

III. De subintroductis mulieribus.
Omnismodis interdicit sancta synodus neque episcopo, neque presbytero, neque diacono, neque ulli clericorum omnino licere permitti habere secum mulierem extraneam, nisi forte mater aut soror aut thia, id est vel amita vel matertera sit: in his namque solis personis et horum similibus omnis quae ex mulieribus est suspicio declinatur. Qui autem praeter haec agit, periclitabitur de clero suo.

IV. Qualiter episcopi debeant ordinari.
Episcopum oportet ab omnibus episcopis, si fieri potest, qui sunt in provincia ejus ordinari; si vero hoc difficile fuerit vel urgente necessitate vel itineris longitudine, certe tres episcopi debeant in unum esse congregati; ita ut etiam caeterorum qui absentes sunt consensum litteris teneant, et ita faciant ordinationem. Potestas sane vel confirmatio pertinebit per singulas provincias ad metropolitanum episcopum.

V. De excommunicatis clericis sive laicis.
Servetur et ista sententia, ut hi qui ab aliis excommunicantur ab aliis ad communionem non recipiantur. Requiratur sane, ne forte qui ex aliqua indignatione animi aut contentione aut qualibet tali commotione stomachi episcopi sui excommunicatione abstenti sunt. Ut ergo digna haec possint examinatione perquiri, recte visum est, per singulos annos in singulis quibusque provinciis bis in anno episcoporum concilium fieri, ut simul in unum convenientes ex omni provincia, hujusmodi examinent quaestiones: ut ita demum hi qui ob culpas suas episcoporum suorum offensas merito contraxerunt, digne etiam a caeteris excommunicati similiter habeantur, quousque in communione vel ipso episcopo suo visum fuerit humaniorem circa eos ferre sententiam. Habeatur autem concilium semel ante dies Quadragesimae, ut omnibus si quae sunt simultatibus amputatis, mundum solemne Deo munus possit offerri; secundum vero concilium agatur circa tempus autumni.

VI. De primatibus episcoporum metropolitanorum.
Mos antiquus perduret in Aegypto vel Libya et Pentapoli, ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quoniam quidem et Romano episcopo hoc idem moris est. Similiter autem et apud Antiochiam caeterasque provincias honor suus unicuique servetur Ecclesiae. Per omnia autem manifestum quod si quis praeter voluntatem et conscientiam metropolitani episcopi fuerit ordinatus, hoc concilium magnum et sanctum censuit non debere esse episcopum: sane si communi omnium consensu rationabiliter probato secundum ecclesiasticam regulam, duo vel tres animositate ducti per contentionem contradicant, obtineat plurimorum sententia sacerdotum.

VII. De honore episcopi Hierosolymitani.
Quoniam mos antiquus obtinuit et vetusta traditio ut Aeliae, id est Hierosolymorum episcopo deferatur habeat consequenter honorem, manente tamen civitatis metropolitanae propria dignitate.

VIII. De Novatianis.
Si qui voluerint venire ad Ecclesiam catholicam ex Novatianis, placuit sancto concilio ut ordinentur, et sic maneant in clero. Ante omnia autem hanc ab eis confessionem per scripturam exigi oportet, ut fateantur se communi consensu catholicae Ecclesiae statuta observaturos, id est communicaturos se et his qui forte secundas nuptias experti sunt, vel his qui persecutionis tempore lapsi sunt. Quibus tamen lapsis poenitentiae modus et tempus ascriptum est, ut in omnibus sequantur ea quae in Ecclesia catholica observantur, et sic ubique idem omnes ipsi fuerint inventi sive in vicis seu in urbibus, clerici ordinentur a catholicis qui inveniuntur, et sic etiam in clero persistant unusquisque in statu suo. Si vero episcopus vel presbyter catholicae Ecclesiae fuerit, ad quem aliqui ex his accedunt, certum est quod episcopus quidem catholicus suam habeat dignitatem, similiter autem et presbyter et diaconus habeant. Hi vero qui ab istis veniunt, si forte episcopus fuerit, habeat presbyterii dignitatem, nisi forte et placeat episcopo catholico concedere ei etiam episcopalis nominis honorem; si vero non placuerit, inveniat ei locum, ut sit in parochia in clero episcopus aut presbyter, dum tamen ut in civitate non videantur duo episcopi esse, et ille omnimodo in clero permanere videatur.

IX. De presbyteris sine examinatione constitutis.
Si qui sine examinatione promoti presbyteri sunt, et postea examinati confessi sunt peccata sua, et cum confessi fuissent, contra regulam venientes homines manus eis temere imposuerunt, hos ecclesiasticus ordo non recipit: in omnibus enim quod irreprehensibile est defendit Ecclesia.

X. De lapsis clericis ordinatis.
Quicunque ex his qui lapsi sunt, et per ignorantiam ordinati sunt vel contemptu eorum qui eos ordinaverunt, hoc non praejudicat regulae ecclesiasticae; cum enim compertum fuerit, deponentur.

XI. De his qui sponte lapsi sunt, qualiter debeant poenitere.
Placuit sanctae synodo, licet indigni sint misericordia, tamen aliquid circa eos humanitatis ostendi. Si qui ergo ex animo poenitent, tribus annis inter audientes habeantur: si tamen fideles sunt, et septem annis aliis inter poenitentes sint; duobus item annis extra communionem in oratione sola participent populo. Si qui vero per fidei gratiam vocati primo quidem ostenderunt fidem suam deposito militiae cingulo, post haec autem ad proprium vomitum reversi sunt, ut et pecunias darent et ambirent redire rursum ad militiam, isti decem annis sint inter poenitentes post primum triennium quo fuerint inter audientes: ab omnibus vero illud praecipue observetur, ut animus eorum et fructus poenitentiae observetur. Quicunque enim cum omni timore et lacrymis perseverantibus et operibus bonis conversationem suam non verbis solis, sed opere et veritate demonstrant, cum tempus statutum etiam ab his fuerit impletum et orationibus jam coeperint communicare, licebit episcopo etiam humanius circa eos aliquid cogitare. Qui vero indifferentem habuerint lapsum suum, et sufficere sibi quod ecclesiam introierint arbitrantur, isti omnimodo tempora statuta complebunt.

XII. De excommunicatis a saeculo exeuntibus.
De his vero qui recedunt ex corpore, antiquae legis regula observabitur etiam nunc; ita ut si forte recedit ex corpore, necessario vitae suae viatico non defraudetur. Quod si desperatus aliquis recepta communione supervixerit, sit inter eos qui sola oratione communicant: de his omnibus tamen qui ex corpore recedunt, in tradenda eis communione cura et probatio sit episcopo.

XIII. De catechumenis lapsis.
Placuit huic sancto et magno concilio de catechumenis qui lapsi sunt, ut tribus annis inter audientes verbum sint tantummodo; post haec vero orent cum catechumenis.

XIV. De diaconibus ne presbyteris corpus Christi tradant, vel ante presbyteros communicent.
Pervenit ad sanctum concilium quod in locis quibusdam et civitatibus presbyteris sacramenta diaconi porrigant: hoc neque regula neque consuetudo tradidit, ut hi qui offerendi sacrificii non habent potestatem his qui offerunt corpus Christi porrigant. Sed et illud innotuit quod quidam diacones etiam ante episcopos sacramenta sumant. Haec ergo omnia amputentur, et maneant diacones intra suam propriam mensuram, scientes quia episcoporum quidem ministri sunt, a presbyteris vero inferiores sunt: accipiant ergo secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel presbytero; quod si non fuerint in praesenti vel episcopus seu presbyter, tunc ipse proferat et det. Sed ne sedere quidem liceat in medio presbyterorum diacones; extra regulam est enim et extra ordinem ut hoc fiat: si quis autem non vult his sufficiens esse, post hanc definitionem cesset esse diaconus.

XV. De clericis temere ab ecclesia recedentibus.
Propter multas perturbationes et frequentes tumultus seditionum quae fieri solent, placuit omnimodo abscidi istam consuetudinem quae contra regulam est, si ubi tamen fit, id est ne de civitate ad civitatem transeat vel episcopus vel presbyter vel diaconus. Si quis vero post haec statuta sancti hujus concilii tale aliquid audere tentaverit, infringetur omni genere hujuscemodi conatus, et restituetur propriae Ecclesiae in qua ordinatus est.

XVI. De presbyteris et diaconibus vel clericis qui ad alias civitates transeunt.
Si qui vero sine respectu Dei agentes et timorem Dei ante oculos non habentes, neque ecclesiastica statuta custodientes, recesserint ab Ecclesia sua, sive presbyteres, sive diacones, vel in quocunque ecclesiastico ordine positi fuerint, non debent suscipi in ecclesia alia, sed et cum omni necessitate cogantur ut redeant ad Ecclesias suas; aut si permanserint, excommunicari oportet.

XVII. De clericis alienis sine conniventia proprii episcope ab alio in suam ecclesiam non ordinandis.
Si quis ausus fuerit aliquem qui ad alterum pertinet ordinare in sua Ecclesia, cum non habeat consensum episcopi ipsius a quo recessit clericus, irrita sit hujusmodi ordinatio.

XVIII. De clericis usuram aut ampliationem accipientibus.
Quoniam multi clerici avaritiae causa turpia lucra sectantes, obliti sunt divini praecepti quo dictum est: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fenerantes contesimas exigunt, statuit hoc sanctum concilium: si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuram accipere, vel ex quolibet tali negotio turpia lucra sectari, vel etiam species frumentorum ad sexcuplum dare; omnis qui tale aliquid commentus fuerit ad quaestum, dejicietur ex clero, et alienus ab ecclesiastico habeatur gradu.

XIX. De Paulianistis et Cataphrygis rebaptizandis.
Si quis confugerit ad Ecclesiam catholicam de Paulianistis et Cataphrygis, statutum sit rebaptizari eos omnimodo debere. Si qui vero clerici erant apud eos, siquidem inculpati fuerint et irreprehensibiles, rebaptizati rursus etiam ordinentur ab episcopo Ecclesiae catholicae; si vero examinati minus apti fuerint reprehensi, deponi eos oportet: similiter autem circa diacones, et de omnibus qui in eodem clero inveniuntur eadem forma servabitur. Commemorabimus autem diaconissas quae in hoc ordine inventae sunt, quae nec manus impositionem aliquam habent, ita ut omni genere inter laicas habeantur: similiter autem diaconissae quae in catholico canone non habentur, simili loco, id est, laicae et tanquam non consecratae deputentur.

XX. De diebus dominicis et Pentecoste ut in eis stantes oremus.
Quoniam sunt in die dominica quidam ad orationem genua flectentes et in diebus Pentecostes, propterea est itaque constitutum a sancta synodo, quoniam consonans et conveniens per omnes Ecclesias custodienda consuetudo est, ut stantes ad orationem Domino vota reddamus.